Harvard Law School Library |
|
Bracton Online --
English |
1. B.N.B., no. 1677; C.R.R. xii, no. 1268 (De dote written above entry): quia predictus Johannes habuit unam uxorem Erneburgam nomine que vixit cum eo sicut cum viro suo et in Hibernia et in Anglia per xxv annos et eo amplius . . . Et Alicia dicit quod hoc iniuste dicit quia Erneburga que se facit uxorem Johannis non fuit uxor eius, et hoc bene patet quia ipsa Alicia peciit ipsum Johannem in virum in curia christianitatis apud Sanctum Paulum Londonie, et ibi eum per sentenciam disracionavit et in presencia Erneburge etc. et hoc offert etc. Et Henricus dicit quod Erneburga semper fuit cum eodem Johanne ut cum viro suo et obiit ut uxor sua . . . Et Alicia quesita quando desponsata fuit et ubi, dicit quod eo anno quo dominus Archiepiscopus consecratus fuit, et quod hoc factum fuit in ecclesia Sancti Nicholai apud
[blank]; et nihil ostendit quod eum recuperavit in virum, nec scriptum indicum nec aliud; Hall in E.H.R., lxxiv, 1082. B.N.B., no. 1703; C.R.R., xii, no. 1835; Juliana for Alicia