Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 101  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] dominus proprius hoc faceret ei competeret exceptio villenagii. Sed cum
[002] ita proposita fuerit exceptio ab extraneo non domino quod servus non
[003] habet actionem nec assisam, oportet quod plus dicat, quod hoc ideo quia
[004] tenet in villenagio, et sic domino competit et non servo, et unde si tenementum
[005] fuit8 liberum tenementum villani, oportet discutere utrum dominus
[006] illud9 in manum ceperit vel non ante assisam.> Si autem in seisina
[007] fuerit servus nomine alieno ut supra dictum est nulla competit ei assisa,
[008] sed competit ei cuius nomine fuerit in seisina, et sic in omni casu obstabit
[009] ei exceptio villenagii quia nulla competit ei actio sed domino rei. Item
[010] locum habet exceptio villenagii in omni casu cum fuerit sub potestate
[011] domini, cum productus fuerit ad assisas et iuratas faciendas, ubi excipitur
[012] persona villani cum dicitur,10 per sacramentum liberorum et legalium
[013] hominum etcetera. Sed de statu liberis aliud erit. Si autem servus sub
[014] potestate domini vel extra a quocumque feoffatus fuerit de re aliena, quia
[015] iuste possidet quantum ad feoffatorem suum et quantum ad alios qui ius
[016] non habent, si a feoffatore disseisitus fuerit quandocumque recenter vel
[017] post tempus recuperabit per assisam. Et similiter versus omnes quorum
[018] res non fuerit. Si autem a vero domino eiectus fuerit incontinenti, versus
[019] illum non recuperabit, quia iniuste possidet quantum ad ipsum licet iuste
[020] quantum ad omnes alios. Si autem post longum intervallum, aliud erit
[021] ut supra. Cum autem in seisina fuerit nomine proprio, sicut per disseisinam
[022] vel per11 intrusionem, licet de iniuria propria, tamen quia iuste
[023] possidet quantum ad omnes qui ius non habent, si fuerit disseisitus
[024] seisinam recuperabit per assisam, sicut quilibet alius de populo, propter
[025] f.197b] commodum possidendi ut supra, et versus illos qui ius habent
[026] fiat up supra paulo ante. Et quod feoffari poterit servus sub potestate
[027] domini constitutus et habere liberum tenementum de permissione domini,
[028] videtur quod probari possit per hoc quod dicitur. Dicitur enim vulgariter
[029] quod quis potest esse servus unius et liber homo alterius, videlicet cum
[030] sit servus alicuius et tenuerit de eo in villenagio, de permissione domini
[031] potest tenere libere de alio, et sic esse liber homo alterius. <Sed nemo
[032] pro parte servus et pro parte liber, sed omnino servus vel omnino liber,
[033] quod esse poterit diversis respectibus.> Et ex hoc sequitur ut videtur
[034] quod si liber esse possit12 quantum ad feoffatorem suum non dominum,
[035] merito liber esse debet quantum ad non dominum non feoffatorem ad
[036] quem nihil pertinet de libertate vel servitute sua, licet talis servus sit
[037] domini sui quantum ad personam et tenementum quod est villenagium.
[038] Si autem liber homo villenagium tenuerit, talis liber erit quantum ad
[039] omnes ad liberum tenementum recuperandum si quod habuerit: si a



Notes

8. fuerit, OB, MG.

9. Om., OB, MA, MB, CM.

10. dicatur, V; dicit, MG; dr., MSS. gen.

11. Om., OB, MA, MB, CM.

12. poterit, OB, MA, MB, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College